monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 25
Sed et quia dignitas ingredientis et egredientis clausuram virginalis pudicitiae, non fuit humanae naturae, sed divinae potentiae: ideo et hoc esse potest, quod caro ipsius Unigeniti mei de pane frumenti, et sanguis eius de vino uvae cum aqua in sanctificatione iteretur, quemadmodum per fidelem servum meum Ioelem prophetam ostendi, dicens: Et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia vino et oleo.